"Animalia Caesari tributa"

"Animalia Caesari tributa"[1] est tabula ab Andrea Sartio iussu Leonis X papae anno 1521 picta ad parietem aulae magnae in Villa Medicea iuxta Podium Cariani. Leone eo anno mortuo, opera huius aulae imperfecta manebant; haec tabula ab Alexandro Allorio anno 1582 perfecta est.

Satis constat pictorem in hac tabula eis animalibus exoticis alludere quae suo tempore Laurentio Magnifico a sultano Aegypti missa sunt; res autem quam pinxit est tributum animalium C. Iulio Caesare oblatum.

"Animalia Caesari tributa" in Aula Leonis X Villae Mediceae visa (De Aarde en haar Volken, 1886)
Stylobates historiam confectionis tabulae praebens: ANNO DÑI M.D.XXI ANDREAS SARTIVS PINGEBAT ET A.D.MDLXXXII ALEXANDER ALLORIVS SEQVEBATVR

Nexus interni

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Per errorem ab hodiernis quibusdam tabula "Triumphus Caesaris" intitulata est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]