An animation of the Latin anagram: Quid est veritas? = Est vir qui adest.
Anagramma latinum supra portam Ecclesiae Gymnasialis in Meppen

Anagramma (-atis, n.) est vocabulum vel sententia vel solummodo collectio litterarum ex quibus nova vocabula aut sententiae fiunt si ordo litterarum permutatur.

Exempla simplicia

Exempla nominum

Examplum asteroidis

Exempla difficiliora

Pontius Pilatus dixit: Quid est veritas ad Est vir qui adest. Galilaeus Galilaei sic annuntiavit quod Veneris modos invenit: Haec immatura a me iam frustra leguntur oyCynthiae figuras aemulatur Mater Amorum, et Christianus Hugenius sic annuntiavit quod anulos Saturni invenit: aaaaaaa ccccc d eeeee g iiiiiii llll mm nnnnnnnnn oooo pp q rr s ttt uuuuuAnulo cingitur, tenui plano, nusquam cohaerente, ad eclipticam inclinato. Ut primo litterae sensum non habeant, tamen a litterarum peritis pro anagrammate habetur. Etiam Robertus Hooke sic publicavit legem de elasticitate: ceiiinosssttuuut vis, sic tensio.

Harrius Potter

In libro de Harrio Potter et Camera Secretorum Anglice scripto hoc anagramma invenitur: Tom Marvolo RiddleI am Lord Voldemort (Dominus Voldermort sum.)

Si hunc librum in alias linguas convertis cavendum ergo est ne anagramma praeservetur.

Origo anagrammatis

Pater anagrammatis esse putatur Lycophron Chalcidicus, poeta Graecus, qui Ptolemaeo II, regi Aegypti, blanditus est anagrammate ΑΠΟ ΜΕΛΙΤΟΣ ('ex melle') ex nomininis forma ΠΤΟΛΕΜΑΙΟΣ ('Ptolemaeus') facto.

Nexus interni