Wikidata Amida
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Turcia
Locus: 37°54′39″N 40°14′12″E
Numerus incolarum: 1 732 396
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Diyarbakır

Gestio

Procuratio superior: Diyarbakır

Amida, Graece Ἄμιδα, Turcice hodie Diyarbakır, est urbs Turciae ad dextram ripam Tigris fluminis sita. Scriptores rerum gestarum Ammianus Marcellinus et Procopius urbem inter civitates Mesopotamiae numerant, rectius autem ad Armeniam Maiorem pertinuisse videtur. Quod muri ex spoliis antiquissimis exstructi sunt urbem Romanam praecursores antiquiores habuisse indicat.

Historica

Constantius II circa 335, cum adhuc Caesar nondum Augustus erat, urbem adhuc parvam validissimis turribus et moenibus munivit et conditorium muralium tormentorum ibi locavit ut suffugium vicinis incolis fieret[1]. Praesisio erat legio quinta Parthica cum turma indigenarum equitum. Anno 359, inclusis intra moenia septem legionibus et in totum circiter viginti milibus hominum[2], Amida a rege Persarum Sapore II obsessa et capta est. Quam cladem narravit rerum gestarum scriptor Ammianus Marcellinus postquam miro modo ex obsidione evasit.

Incolae notabiles

Moenibus Amidae iussu Constantii II exstructis post oppugnationem urbis anni 359 deleta sunt. Hic vides moenia circa 370 restituta.

Notae

  1. Ammianus Marcellinus XVIII.9.1-3
  2. Ammianus Marcellinus XIX.1.14

Fontes

Plura legere si cupis

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 37°54′39″N 40°14′12″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon