Statua Hatshepsut in Museo Artis Metropolitano exhibita.
Djerser.Djeseru. Templum funereum Hatshepsut.
Magna sphinx e granite sculpta similitudinem Hatshepsut fert, traditionalem barbam falsam gerens, signum eius potestatis pharaonicae. Museum Artis Metropolitanum.

Amessis[1] vel nomine Aegyptio Hatshepsut (Aegyptiace ḥ3.t-šps.wt 'praestans e dominis nobilibus', 1507–1458 a.C.n.) fuit quintus domus duodevicensimae Aegypti pharao. Quae erat secundus pharao muliebris historice confirmata; prima fuerat Sobekneferu.[2][3] Hatshepsut regnum recepit anno 1478 a.C.n.; communiter autem cum Thutmose III publice rexit, qui anno priore regnum receperat, puer circa duo annos natus. Hatshepsut fuit principalis uxor Thutmose II, patris Thutmosis III. Aegyptologi eam plerumque censent unum e prosperrimis pharaonibus fuisse, quae diutius quam ulla domus Aegyptiae indigenae mulier alia regnavit. Secundum Iacobum Henricum Breasted, ea etiam appellatur "prima magna mulier historica de qua docemur."[4][5]

Notae

  1. "(...) του δε άδελφή Άμεσσις είκοσιεν και μήνας εννέα." "deinde soror eius Amessis (regnavit) 21 annos et 9 menses" apud fragmenta Manethonis.
  2. Wilkinson 2010: 181, 230
  3. Aliae mulieres pharaones rexerunt vel saltem regentes fuerunt, quarum una fuit Neithhotep circa annorum 1600 antea.
  4. Anglice: "the first great woman in history of whom we are informed."
  5. Queen Hatshepsut (1500 BCE), nbufront.org.

Bibliographia


Antecessor:
Thutmosis II
Pharao
1479-1458
Successor:
Thutmosis III