Amaranthus (a Graecis ἀμάραντος[1] 'semper recens' + ἄνθος 'flos') est cosmopolitum genus plantarum annuarum et perennium breviter viventium. Nonnullae species pro holeribus, pseudocerealibus, et plantis ornamentalibus coluntur. Plurimae species sunt aestivae plantae inutiles annuae.[2] Cymae sicut amenta floribus crebro conferta aestate vel autumno maturant.[3] Circa sexaginta species accipiuntur, inflorescentiis et foliis a purpureo et rubro ad viridem et aureum variantibus. Speciebus sunt multae proprietates et usus etiam in Celosia, genere arte conecto. Amaranthe, grex metallicus Suecicus, ex hac planta appellatur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Amaranthum spectant. |
Vide "Amaranthus" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database |