Altiplanum[1] (Hispanice Altiplano et Collao; Quechua et Aymarice Qullaw 'regio Qullarum'), vel Altiplanities,[2] et vulgo Planities Andina,[3][4] in America Australi media et occidentali est regio ubi Andes latissimae sunt. Quae est maxima regio planitiei altae in orbe terrarum extra Tibetum. Plurimum suarum terrarum in Bolivia, sed suae partes septentrionales in Peruvia suaeque partes australes in Tsilia iacent
In planitie inveniuntur aliquot civitatum urbes, inter quas Altus, Pax, Oruro, et Puno. Regio septentrionalis et orientalis regioni australi et occidentali humidior est; huic regioni sunt aliquot salares propter ariditatem. Inter fines Boliviae et Peruviae patet Lacus Titicaca, maximus lacus in America Australi. Ad eius australem olim erat Lacus Poopó, qui autem omnino siccus mense Decembri anni 2015 factus est; ignotum est num hic lacus, secundus a maximo in Bolivia, redintegrari possit.[5][6]
Altiplanum est locus nonnullarum culturarum praecolumbianarum, inter quas Chiripa, Tiauanacum, et Imperium Incarum. Conquisitatores Hispani regionem saeculo sexto decimo in dicionem imperii Hispanici redegerunt.
Metallum, lamae vicugnaeque pastae, et ministeria socialia in urbibus sunt maiores res oeconomicae in altiplano. Etiam fit periegesis internationalis.
Altiplanum est regio exsiccationis continentalis (endorheismi) in mediis Andibus patens, partesque Tsiliae septentrionalis, Boliviae occidentalis, Peruviae australis, et Argentinae septentrionalis occidentalisque tenens. Sua altitudo 3750 fere metra est,[7] paululum minus quam altitudo Planitiei Tibetanae.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Altip[lanum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 16°0′13″S 69°39′12″W • Thesaurus Getty • Altiplano Store norske Lexikon |