Familia
Memoria
Alexius Condratii filius Savrasov (Russice Алексей Кондратьевич Саврасов, tr. Aleksej Kondrat’evič Savrasov; 1830–1897) fuit pictor topiarum Russicus.
Savrasov natus est 12 Maii[1] anno 1830 in familia mercatoris. Annis 1844 – 1854 in Schola picturae, sculpturae et architecturae Moscuensi studebat. In qua schola dein docebat (annis 1857 – 1882). Savrasov fuit membrum Societatis exhibitionum artis mobilium (Russice: Товарищество передвижных художественных выставок, cuius participantes Передвижники, Peredvižniki vocantur).
Alexius Savrasov delineabat topias realisticas locorum Russiae. Eius magnum opus est pictura Corvi frugilegi advolaverunt («Грачи прилетели»), anno 1871 creata et dein ab auctore suo multis copiis reproducta.
Annis suis ultimis pictor vitam in egestate degebat. Mortuus est 26 Septembris[2] anno 1897 Moscuae.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Savrasov spectant. |
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Grove Art |