Aldolases (diligentius Fructoso-1,6-bis-phosphati-aldolasis) (Numeri EC: 4.1.2.13) sunt familia trium enzymorum: quae aldolasis A enim, aldolasis B, et aldolasis C dicuntur.
Enzymum aldolasis est pars glycolysis quo reactionem quarta, a fructoso-bisphosphato ad glyceraldehydro-3-phosphatum et dihydroxyacetonophosphatum perficit:
In cellulis aldolasis etiam cum H+-ATPasi (ATP + H
2O + H+
introrsum ADP + phosphate + H+
extrorsum) interagit[1].
Aldolum in chemia est verbum amalgamatum ex gregibus chemicis aldehydi et alcoholum compositum est.
Tres isoformae notae sunt, A (muscularis), B (hepatica), C (cerebralis).
Aldolasis A in musculis reperiuntur. In hominibus genum nomine ALDOA chromosomate 16 (16p11.2) locatum est.
Aldolasis B in iecore reperiuntur. In hominibus genum nomine ALDOB chromosomate 9 (9q31.1) locatum est. Gradus eius activus ab statu nutritivo pendet: parvus in fame, magnus post cibum[2].
Aldolasis C in cerebro (hippocampo) reperiuntur. In hominibus genum nomine ALDOC chromosomate 17 (17q11.2) locatum est.