Alaudidae sunt familia avium ordinis Passeriformium. Quibus sunt distributio cosmopolita, maximo specierum numero in Africa invento. Una species, Eremophila alpestris, in America Septentrionali, una quoque, Mirafra javanica, in Australia fit. Habitationes naturales late variant, sed multae species regionibus siccis utuntur.
Familia anno 1825 a Nicolao Aylward Vigors, zoologo Hibernico, introducta est, subfamilia Alaudina inter Fringillidas digesta.[1][2] Alaudidae sunt familia bene definita, partim ob formam earum tarsi.[3] Eis sunt multa scutae in posteriore tarsorum latere, contra unam laminam in plurimis passeris inventam. Etiam pessulo carent, structura ossea in media passerorum syringe.[4]
Alaudidis sunt 98 species exstantes, quae in viginti unum genera digeruntur.[5]
Imago | Genus | Species exstantes |
---|---|---|
Alaemon Keyserling & Blasius, 1840 |
| |
Chersomanes Cabanis, 1851 |
| |
Ammomanopsis Bianchi, 1905 |
| |
Certhilauda Swainson, 1827 |
| |
Pinarocorys Shelley, 1902 |
| |
Ramphocoris Bonaparte, 1850 |
| |
Ammomanes Cabanis, 1851 |
| |
Eremopterix Kaup, 1836 |
| |
Calendulauda Blyth, 1855 |
| |
Heteromirafra Grant, 1913 |
| |
Mirafra Horsfield, 1821 |
| |
Lullula Kaup, 1829 |
| |
Spizocorys Sundevall, 1872 |
| |
Alauda Linnaeus, 1758 |
| |
Galerida Linnaeus, 1758 |
| |
Eremophila F. Boie, 1828 |
| |
Calandrella Kaup, 1829 |
| |
Melanocorypha F. Boie, 1828 |
| |
Chersophilus Sharpe, 1890 |
| |
Eremalauda W. L. Sclater, 1926 |
| |
Alaudala Horsfield & Moore, 1858 |
|
Sinenses qui aviculturae faveant alaudidas delicias habent, ubi vocationes aliorum passerorum animaliumque imitari docentur. Alaudidas tredecim genera sonorum ordine stricto urbani praecipue Pecini docent, tredecim alaudidarum carmina (Mandarinice 百灵十三套) appellata. Aves quae omnia carmina ordine recto canere possunt magni pretii sunt, nam interruptiones ordinis pretium magnopere imminuunt.[6]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alaudidas spectant. |
Vide "Alaudidas" apud Vicispecies. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Alaudidas spectant. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |