Asia media secundo saeculo a.C.n. Alani ad boreo-orientem maris Caspii indicantur

Alani[1] (Graece: Ἀλανοί, tr. Alanoí, deductum a verbo Iranico Aryanam[2]) fuerunt gens Iranica et pars confoederationis Sarmatarum.

Historia

Gens Alanorum omnium Sarmatarum gentium diutissime permanebat aliarumque nationum consuetudines introduxit. Dum secundo saeculo a.C.n. in Kazachstania et a boreo-oriente maris Caspii habitabant primo deinde saeculo p.C.n. ad planities inter Rha et Tanais flumina sitas migraverunt.

Anno 372 Alani a Hunnis victi sunt. Pars Alanorum cum Hunnis in migratione sequenti participavit et per Galliam Hispaniamque ad Africam Septentrionalem venit. Pars Alanorum alia autem ad Caucasum migravit, et ibi cum gentibus localibus civitatem Alaniam sui iuris formavit, nonnulla saecula post deletam, invasionis Mongolo-Tartarorum causa. Quia Mongolo-Tatari annis 12381239 planities iuxta Caucasum occupaverunt, pars Alanorum relicta ad montes Caucasi medii atque ad Transcaucasiam migravit, ubi cum populo locali mixta est.[3]

Osseti, lingua ad Iranicas pertinenti loquentes, ut progenies directa Alanorum videntur, quum Alani etiam in formatione aliarum gentium culturarumque Caucasi Septentrionalis participaverunt.[3] Inter repraesentes Ossetorum et aliarum gentium origine sua cum Alanis connectarum (Karatchaorum, Balcarorum et Inguschorum) disputationes concertationum plenae de "patrimonio Alanico" nunc exsistunt.[4]

Notae

  1. Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae
  2. Cf. Ārya. Vide etiam nomen æллон, tr. ællon, quod in lingua Ossetica gentem antiquissimam significat.
  3. 3.0 3.1 Pagina de Alanis Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae
  4. Перевалов С. М. Аланы // Российская историческая энциклопедия. Под ред. акад. А. О. Чубарьяна. Т. 1: Аалто — Аристократия. М.: ОЛМА МЕДИА ГРУПП, 2011. С. 220—221.

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Alanos spectant.