Aelius Donatus in Schöner Brunnen fonte

Aelius Donatus (floruit medio quarto saeculo) fuit grammaticus Latinus et doctor artis rhetoricae. Nihil certi de vita eius compertum habemus praeter quod Romae inter alios Hieronymum iuvenem docuit. Ars grammatica eius, praesertim pars Ars minor dicta, tanti momenti habita est, ut etiam atque etiam per medium aevum describeretur. Illa aetate magistri ludi libros eius artem grammaticam continentes per metonymiam simpliciter Donatum nominare soliti sunt, ut legimus e. g. in Distichis Ioannis Glandorpii:

„Discite Donatum, pueri, puerilibus annis,
ne spretus iuvenes vos notet atque senes.“

Opera

[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!