Unitates gentis hac in pagina descriptae nihil sunt nisi notiones specialiter conceptae quae per aetates adhibentur ut variae hominum multitudines appellentur rectionibus hominum spectantibus.

Olim Romani sicut Caesar et Cicero specialiter gentes dicebant tales qui in Imperio Romano vivebant, qui numquam propriam civitatem suam habuerunt, sed nomen quoddam communicabant. Exempli gratia erant gens Iulii et gens Aemilia.
Nationes autem dicebant specialiter qui extra Imperium vivebant, sicut Germani, vel qui olim civitatem suam habuerunt. Cicero qui appellabat Germanos, Gallos, Africanos et Hispanos "immanes ac barbarae nationes", ait "Omnes nationes servitutem ferre possunt, nostra civitas non potest."
Ad Romanos quidem vocabulum natio idem significabat ut nobis hodie, quod demonstrat "Porticus ad Nationes" a Augusto factus, sic nominatus, qui habebat quattuordecim simulacra omnes nationes cognitas repraesentantia.
Verumtamen sensu latissimo vocabulum gens saepe sensum nationis quoque concludit, sicut terminus qui usquequaeque complectit omnes homines, familiae, gentes, nationes, et imperia. Maurus Servius Honoratus igitur de porticu scripsit:
"dona recognoscit populorum aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur. inponebant autem hoc imperatores propter concessam immunitatem. ideo ergo dixit 'dona': nam si hoc non esset, spolia diceret. aptatque superbis postibus porticum enim Augustus fecerat in qua simulacra omnium gentium conlocaverat: quae porticus appellabatur 'ad nationes'. "
Imperio Romano victo, post medium aevum, iam saeculo XVII, multa nova regimina instituta sunt, ubi saepissime quodque regimen solam suam propriam gentem regebat. Philosophi ea aetate igitur varios regiminis status vel constitutiones distinguerunt, sicut imperii statum, nationis statum, civitatis statum, gentis statum.
  • imperii statum habet regimen quod multis gentibus vel nationibus imperat
  • nationis statum habet regimen cuius cives plerumque ab certa gente vel natione sunt
  • civitatis statum habet regimen cuius cives ab multis gentibus sunt, quod imperium super nullam gentem integram habet
  • gentis statum habet gens quae propria civitate caret

Possumus quoque simpliciter loqui de

Ciceronis aetate rectio sensum latissimum cepit; regimen rectionem cuiusdam magistratus specialiter dicit vel modus quo quisquam regit, et gubernatio specialiter navium directionem, id est guberni regimen. Exempli gratia rectio descripsit institutum rei publicae Romanae sensu latissimo; regimen specialiter descripsit rectionem Iulii Caesaris; et gubernatio est id quod autocinetis facimus.
Ab quibus, habemus rector, qui regit, gubernator, qui gubernat.