Prima pagina primae editionis The Wall Street Journal, die 8 Iulii 1889.

The Wall Street Journal est diarium Americanum internationale, quod anno 2019 bis mille sescentis septendecim milibus (2 617 000) subnotatorum (in quibus propemodum mille octingenta duodeviginti milia (1 818 000) subnotatorum digitalium[1]) a Dow Jones & Company Novi Eboraci et iterum in Asia Europaque editur. Nova tractat praecipue negotia Americana et inter gentes, ac ad aerarium pertinentia; nomen enim de Wall Street, via Novieboracensis quae vicum medium fiscalem delineat, deductum est.

Diurnum die 8 Iulii 1889 a Carolo Dow, Eduardo Jones, et Carolo Bergstresser conditum est, et ex eo tempore continuo editur. Plurima omnium actorum diurnorum exemplaria in Civitatibus Foederatis edebat, dum USA Today mense Novembri mense anni 2003 superaverit. Quod ad diaria de rebus negotiosis et fiscalibus spectat, primus aemulus est Financial Times Londiniensis, qui item plures editiones inter gentes profert.

Praemium Pulitzer ter viciens accepit, nuperrime bis anno 2007, pro commentariis quae investigaverunt morem optionum diem retrosignandi, nempe optionum quae pertinent ad sortes pecuniarias, et adversum prominentis oeconomiae Reipublicae Popularis Sinarum effectum.

Notae

  1. United States Securities and Exchange Commission, Form 10-K

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externi