Ernestus Hemingway et Henricus ("Mike") Strater cum reliquo, circa 500 libras pondo aestimatas, makairae a selachimorphis consumptae antequam in terram exponi potuit in Insulis Bahamensibus anno 1935. Pro singulis huius casus, vide commentarium Pilar.

The Old Man and the Sea[1] ('Senex et Mare') est mythistoria[2] ab Ernesto Hemingway, auctore Americano, Bimini in insula Bahamensi anno 1951 scripta annoque 1952 edita. Quae fuit ultimum fictionis opus maius ab Hemingway excogitatum vivoque auctore editum, atque unum ex eius operibus latissime notis. Enarrat argumentum fabulam cuiusdam Santiago, piscatoris annosi, qui cum praegrandi makaira procul contra aggessiones selachimorpharum in flumine Floridiano contendit.[3] Liber Praemium Pulitzeranum Fictionis anno 1953 accepit, citatusque a consilio Nobeliano in diplomate Praemii Nobeliani Litterarum scriptori anno 1954 concessi.

Principale senis fabulae exemplar Gregorius Fuentes (1897–2002) a iudicibus litterariis fuisse putatur, piscator Cubanus et primus socius Pilar, naviculae Hemingwayanae.

Notae

  1. Ernest Hemingway, The Old Man and the Sea (Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons, 1953).
  2. Liber 27 000 fere verborum habet. The Editors. "From Ernest Hemingway to the Editors of Life," Life 33 (8):124, 25 August 1952 (Time, Inc., ISSN 00243019).
  3. The Nobel Prize in Literature 1954 (The Nobel Foundation).

Bibliographia

Bibliographia addita

Nexus externi