Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Sulferinum[1] (-i, n.) seu Sulphurinum[2][3] (-i, n.) (alia nomnina: Solferinum[4], Sulfrinum[5]) (Italiane: Solferino) est Urbs Italiae et municipium, circiter 2 600 incolarum, in Regione Langobardia et in Provincia Mantuana situm. Urbani Sulferinenses appellantur.
Sententia urbis est: LUX COMMUNIS HIC PROPRIA.
Sulferinum septentrionem versus Benacum lacum spectat.
Praeclarum est quod ibi societas rubricrucialis originem habet. Ibi enim 24 Iunii 1859 proelium ad Sulphurinum erat in bello quem Italiani bellum alterum de libertate Italiana appellant, Austriaci autem bellum Sardinicum. Quo in proelio multi milites non pugnando necati sunt sed postea vulneribus succumbebant. Id vidit mercator Helveticus Henricus Dunant qui forte hac in regione negotia gerebat et tam horrore strictus erat ut aliquanto post consociationem internationalem crucis rubrae [6] conderet.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sulphurinum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 45°22′20″N 10°33′59″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon |