Gestio
Geographia
Sirmio[1] (-onis, f.; Italice Sirmione) est oppidum Italiae et municipium, circiter 8 000 incolarum, in Regione Langobardia et in Provincia Brixiana situm. Incolae Sermionenses[1] appellantur.
Sirmio est oppidum praeclarum, apud Benacum lacum inferiorem, in provincia Brixiana, clarum ob C. Valerii Catulli Veronensis oriundi domicilium.
Municipium in Riviera Benacensi Brixiana apud Benacum lacum inferiorem situm.
Sirmio etiam statio thermalis est.
Sirmio, iam a quinto millennio a.C.n. habitata, urbs facta est in dicione Romana, primo saeculo a.C.n. Medio Aevo, nobilis Veronensis familia Scaligera Sirmionem tenebat, quae sita inter Veronam et Brixiam est. Ab anno 1405, Respublica Veneta Sirmionis potita est.
Sirmione sita est villa quae vulgo Catulli Specus (Grotte di Catullo) dicitur, quoniam Marinus Sanudo Venetus (circa annum 1500) putavit errans villam esse Catulli domicilium. Illa vero, inter saecula 1 a.C.n. et 1 p.C.n. instructa, non Catulli domus erat, sed certum est poetam Sirmione villam quamdam habuisse (vide eius carmen XXXI), etsi ubi nescitur. Dicitur etiam Catullus ibi hospitem C. Iulium Caesarem accepisse.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sirmionem spectant. |
![]() |