Wikidata Phocaea
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Turcia
Locus: 38°40′3″N 26°45′29″E
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Foça, Smyrna (provincia)

Tabula aut despectus

Phocaea: situs
Phocaea: situs

Phocaea (Graece: Φώκαια; Turcice: Foça, accuratius Eski Foça 'Phocaea Antiqua') est urbs in Turcica Asiae Minoris parte 25581 incolarum anno 2008. Olim a Graecis e Phocide venientibus condita erat[1], fortasse iam undecimo saeculo a.C.n.

Nummus Phocaeensium hecte (sextarius) dictus (circa 500 a.C.n.) Gryps ex una parte, quadrata incusa ex altera.

Historia

Una e duodecim Ionicis urbibus fuit quae in Panionium coaluerunt. Tum Athena patrona civitatis erat. Anno 546 a.C.n. a Persis Harpago duce capta est et magna pars incolarum in coloniam Alaliam in Corsicam migrarunt[2]. Optimi nautae erant qui usque ad regnum Tartessum pervenerunt et praeter Alaliam multas alias colonias deduxerunt ː Massiliam[3] et Nicaeam in Gallia, Veliam in Lucania[4], Emporias in Hispania atque una cum Milesiis Lampsacum et Amisum in Asia. Quinto saeculo ineunte una cum ceteris Ionicis urbibus a Persis secessit[5], unde sunt nata illa celeberrima bella inter Graecos et Persas. Foederis Deliaci particeps fuit inter 478 et 412 a.C.n., postea ad Lacedaemonios transierunt[6]. Quamquam anno 132 a.C.n. Aristonico favit Massiliotis intercedentibus veniam a Romanis impetravit[7].

Pinacotheca

Notae

  1. Herodotus, Clio 146.
  2. Herodotus, Clio 165-167.
  3. Thucydides I.13.6
  4. Ammianus Marcellinus XV.9.7
  5. Erato 8, 11-12, 17.
  6. Xenophon, Hellenica I.6.33.
  7. Trogus Pompeius a Iustino abreviatus XXXVII.1.1

Plura legere si cupis

Nexus interni

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 38°40′3″N 26°45′29″E • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon