Musica universalis[1] est notio philosophica antiqua quae habet proportiones mathematicas in motionibus corporum caelestium (Solis, Lunae, planetarum) genus musicae esse, quae autem audiri ad verbum non posse plerumque putatur, sed harmonicam esse. Haec notio, funditus mathematica vel religiosa, cogitatores de musica tenebat usque ad finem Renascentiae, eruditos multorum generum movens, inter quos humanistae.
Notio musicae universalis principium metaphysicum amplectitur quod affirmat coniunctiones mathematicas exprimere qualitates vel tonos energiae qui numeris, angulis, formis, et sonis qui percipi per sensus corporeos possunt, quorum omnes exemplari proportionis inhaerent. Pythagoras primus fuit qui dixit tonum notae musicae proportionem habet longitudinis nervi qui id efficit, et intervalla inter canoras sonorum frequentias rationes numericas simplices constituere.[2] Pythagoras, in ratione Harmonia Sphaeriorum appellata, proposuit Solem, Lunam, et planetas omnes sua murmura unica (resonantiam orbitalem) emittere, in eorum revolutione orbitali condita,[3] et qualitatem vitae in tellure naturam sonorum caelestium repercutit, quamquam ab hominibus audiri non posse.[4] Postea, Plato astronomiam et musicam descripsit gemina sensualis agnitionis studia: astronomia oculis, musica auribus dicata, ambabus cognitionem proportionum numeralium postulantibus.[5]
Boethius tris ramos notionis musicae mediaevalis in libro De Musica obtulit:[6]
Musica universalis, apud scripta Rosicrucianistica Maximi Heindel, auditur in "Regione Cogitationis Concretae," in inferioribus planitiei mentis partibus, quae revera oceanus harmoniae est. In Christianitate esoterica putatur locus ubi status conscientiae Caelum Alterum appellata fit.
Paucae compositiones hodiernae aut notionibus musicae universalis vel harmoniae sphaeriorum alludunt aut in eis innituntur. Inter quas sunt Music of the Spheres, album Michaelis Oldfield, "Om," carmen gregis Moody Blues, et singulus Björkianus de "Cosmogonia," in albo Biophilia (2011) editus.