Legumen est herbarum, holerum familia, quarum plantae semina sua in siliquis (saepe dehiscentibus) edunt.
Nomina leguminum, lingua Latina, solent esse singularia tantum, vel potius nomina innumerabilia, eodem pacto ac nomina frumentorum. Sed nonnumquam haec regula violatur: compluries apud Ovidium.
Species antiquis notae
Ex leguminibus qui ad esum colluntur, maior pars familiaeFabacearum et subfamiliaefaboidearum pertinet. Sequuntur faboidearum genera in quibus sint plus una specie apud antiquos adhibita.