Mare Mediterraneum aetate Iordanis: Imperium Romanum Orientale subrubro pictum; regiones a Iustiniano expugnatae viridi colore pictae.

Iordanes (natus anno ignoto; mortuus post annum 552) fuit homo doctus ac saeculi sexti rerum gestarum scriptor.

De vita

Pauca de Iordanis vita nota sunt, nec certum est, utrum Gothus fuerit an Romanus, quamvis ipse dicit avum suum, Pariam nomine, notarium fuisse principis Gothici Candacis, et se ipsum notarium sororis filii Candacis, cuiusdam Gunthigis Bazae, fuisse, magistri militum in Thracia.[1] Eo tempore gens Gothorum ad confoederationem gentium Germanicarum pertinebat, quae in meridiana Danubii ripa habitantes in dicione erant Iustiniani Imperatoris Romani Orientalis.

Opera

Pugna Catalaunica de qua scripsit Iordanes.
Conversio operis

Notae

  1. Get. 50: "Scyri vero et Sadagarii et certi Alanorum cum duce suo nomine Candac Scythiam minorem inferioremque Moesiam acceperunt. 266 Cuius Candacis Alanoviiamuthis patris mei genitor Paria, id est meus avus, notarius; quousque Candac ipse viveret, fuit, eiusque germanae filio Gunthicis, qui et Baza dicebatur, mag. mil., filio Andages fili Andele de prosapia Amalorum descendente, ego item quamvis agrammatus Iordanes ante conversionem meam notarius fui."
  2. De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum.

Bibliographia

Nexus externi