Familia
Ioannes Bowlby (die 26 Februarii 1907 natus, mortuus 2 Septembris 1990) fuit Britannicus psychologus, psychiatricus, psychanalyticus, et ethologiae peritus. Perclari sunt tractatus sui profectionis infantium atque theoriae adstrictionis.[1] Una cum Maria Ainsworth et Iacobus Robertson evolutionem coniunctiorum strictarum intimarumque in totius vitae cursu, velut mutationes earum, investigabat.
Anno 1940 psychiatricus fuit, post secundum bellum mundanum partem psychotherapiae infantium valetudinario Tavistock struxit. Iam anno 1944 tractatum de quadraginta quattuor iuvenilibus furibus divulgavit, quo separationes praematuras a matribus momenta habuisse demonstravit.[2]