Helichrysum sanguineum

Plantae — Angiospermae
Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Asterales 
Familia : Asteraceae 
Subfamilia : Asteroideae 
Tribus : Gnaphalieae 
Genus : Helichrysum 
Mill.
   
Subdivisiones: Species
Helichrysum arenarium

Helichrysum foetidum
Helichrysum italicum
Helichrysum petiolare

Helichrysum sanguineum

Helichrysum (nomen a Philippo Miller anno 1754 constitutum) est genus plantarum florentium. Nomen datum est e planta aromatica antiquis nota cuius identificatio incerta manet. "Heliochrysus" enim (e Graeco, ἑλίχρυσος)[1] fuit planta aromatica, Italiae autochthon, nota etiam in medicina, ut dicit Plinius:

Helichrysum alii chrysanthemon vocant: ramulos habet candidos, folia subalbida, habrotono similia, ad solis repercussum aureae lucis in orbem veluti corymbis dependentibus, qui numquam marcescunt; qua de causa deos coronant illo, quod diligentissime servavit Ptolemaeus Aegypti rex. nascitur in frutectis. ciet urinas e vino pota et menses. duritias et inflammationes discutit, ambustis cum melle inponitur. contra serpentium ictus et lumborum vitia bibitur. sanguinem concretum ventris aut vesicae absumit cum mulso. folia eius trita trium obolorum pondere sistunt profluvia mulierum in vino albo. vestes tuetur odore non ineleganti.
– Plinius, Naturalis historia 21.168

Quae planta apud antiquos nota aut cum Helichrysum stoechas aut cum Tanacetum annuum identificari potest.[2]

Notae

  1. Plinius, Naturalis historia 21.65, 66, 168; Dioscorides, De materia medica 4.57
  2. A. C. Andrews in W. H. S. Jones, ed., Pliny: Natural History books XXIV-XXVII (2a ed. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press, 1980) p. 512

Nexus externi

Helichrysum italicum