Hecate saltans, duas faces gerens, ante aram. Oenochoë fictilis Attica ca. 350–300 a.C.n., Capuae in Italia reperta (Museum Britannicum GR 1871.7-22.1).
Hecate triformis. Statua Romana saeculo I p.C.n. ab opere anni fere 420 a.C.n. sculptoris Graeci Alcamenis imitata (Regale Museum Antiquitatum Lugduni Batavorum Pb 136).

Hecate (Graece Ἑκάτη) fuit dea religionis Graecae quae cum compitis, ignibus, magica magisque, divinatione, et herbis tam utilibus quam venenosis coniuncta est. Binas facies gerens depingitur, atque tardius triformis. Trivia, nomen Latinum, illi, sed etiam Dianae, attribuitur. Temporibus mythicis Medea Hecaten maxime omnium deorum venerari atque cultu domestico honorare dicebatur[1].

De cultu

In insula Aegina praecipue antiquitus honorabatur ubi mysteria ab Orpheo secundum fabulam condita in eius honorem quotannis celebrabantur. Eius statua ibi adhuc simplex erat (unum caput, unum corpus). Athenis vero ad templum Victoriae Apterae triformis erat.

Notae

  1. Euripides, Medea 395-7.

Fontes antiqui

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hecaten spectant.