Astronomus clarissimus Zach

Ioannes Franciscus Xaverius Vitus Fridericus Baro de (ab 1801) Zach (natus die 13 Iunii 1754 Pest (Hungaria), mortuus die 2 Septembris 1832 Lutetiae) astronomus Hungario-germanicus praefectusque militaris fuit.

Vita

L'attraction des montagnes, 1814

In exercitu Austriaco (tunc Archiducatus Sacri Romani Imperii) finitor decempedatorque fuit. Postea instructor privatus Londinii creatus est, antequam anno 1786 in servitio ducis Ernesti (Sachsen-Gotha) fungeretur, qui Francisco Zach observatorium modernissimum in monte Seeberg apud Gotam exstrui iussit. Zach instituto isto annis inter 1787 et 1806 praefuit. Ducissam viduam in intineribus comitatus longum tempus Massaliae, Genuae et Lutetiae vixit.

Curavit anno 1796 opus Allgemeine geographische Ephemeriden et inde ab anno 1800 periodicum Monatliche Korrespondenz zur Beförderung der Erd- und Himmelskunde (Gotha 1800–13, 28 vol, sub titulo Correspondance astronomique, Genavae 1818–25, 13 vol.).

Opera

Fontes

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Xaverium Zach spectant.
Lege Φραγκίσκος Ξαβέριος Τσάχ ("Franciscus Xaverius Zach") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam

Biographia apud ADB