Constitutio sive formae civitatis charta[1] est summarium primorum principiorum vel praecedentium statutorum quae fundamenta legitimacivilitatis, reipublicae, societatis, organizationis, vel alius generis entitatis legitimae constituunt et saepe quomodo talis entitas gubernanda sit diiudicant.[2]
Si haec principia in uno instrumento vel copia instrumentorum legitimorum conscribuntur, haec instrumenta constitutionem scriptum includere dici possunt; si autem in uno instrumento late patenti conscribuntur, hoc instrumentum constitutionem digestam includere dicitur. Nonnullae constitutiones, sicut illa Regni Coniuncti, non late patent, sed in permultis congressuum vel parlamentorum actibus primis, iudiciis, vel foederibus componuntur.[3]
Plurimae civitatum constitutiones certa iuracivibus confirmant. Nomen substantivumconstitutio cuilibet legi adhiberi potest quae rationes administrationis definit, inter quas nonnullae constitutiones historicae quae evolutioni hodiernarum constitutionum nationalium antecesserunt.
Constitutio Indiae, longissima omnium civitatum suorum iuris hodie exstantium constitutio scripta,[4] aliquot 444 articulos in viginti duabus partibus,[5][6] duodecim schedulis, et 124[7] emendationibus in 146,385 vocabulis[8] in exemplari Anglica Indica perscriptis continet.[9] Constitutio Monaci, brevissima orbis terrarum constitutio scripta, nonaginta septem articulos in decem capitulis et solum 3,814 verbis continet.[10][8]Constitutio Civitatum Foederatarum Americae, veterrima mundi constitutio digesta continenter rata, ex anno 1789 valet. Solum dimidium omnium constitutionum continter plus quam undeviginti annos valent.[11]
ὥστ' εἴπερ ἐστὶ δημοκρατία μία τῶν πολιτειῶν, φανερὸν ὡς ἡ τοιαύτη κατάστασις, ἐν ᾗ ψηφίσμασι πάντα διοικεῖται, οὐδὲ δημοκρατία κυρίως· οὐδὲν γὰρ ἐνδέχεται ψήφισμα εἶναι καθόλου. (1292 a)
Si ita democratia enim una formarum constitutionis, proclamatio ut qualis consociatio, in qua omnes res a resolutione consilii gubernatur, non etiam democratia est sensu recte, quia hae resolutio non universalis esse potest.—Ex Politica, Libro IV, iv.
↑Kashyap, Subhash (1994). Our Constitution – An introduction to India's Constitution and Constitution Law. National Book Trust, India. p. 3. ISBN978-81-237-0734-1.
Blaustein, Albert P., et al. Constitutions of the Countries of the World. Novi Eboraci: Oceana. ISBN 0-379-00467-4.
Bryde, Brun-Otto, et al., eds. Law and politics in Africa, Asia and Latin America. Verfassung und Recht in Übersee. Baden Baden: Nomos.
Claes, Monica. 2006. "Constitutional Law." In Elgar Encyclopedia of Comparative Law, ed. Jan M. Smits, 187–99. Cheltenham et Northampton, Massachusettae: Edward Elgar. ISBN 978-1-84542-013-0.
Häberle, Peter. 1998. Verfassungslehre als Kulturwissenschaft. Ed secunda. Berolini: Duncker und Humblot. ISBN 3-428-09202-3.
Häberle, Peter. 1998. Verfassung als öffentlicher Prozeß. Ed. tertia. Berolini: Duncker und Humblot. ISBN 3-428-08491-8.
Häberle, Peter, ed. Jahrbuch des öffentlichen Rechts der Gegenwart. Tubingae: Mohr Siebeck.
Huber, Ernst Rudolf, ed. 1978–1997. Dokumente zur deutschen Verfassungsgeschichte. 5 vol. Stutgartiae, Berolini, Coloniae.
Ooyen, Robert Christian van. 2006. Politik und Verfassung. Wiesbaden: VS-Verlag.
Robbers, Gerhard, ed. 2006. Encyclopedia of World Constitutions. 3 vol. Novi Eboraci: Facts on File.
Redden, Kenneth Robert. Modern Legal Systems Cyclopedia. Buffali Novi Eboraci. ISBN 0-89941-300-5.
Rosenfeld, Michel, et al., eds. International Journal of Constitutional Law. Oxoniae: Oxford University Press. ISSN 14742659.
Tushnet, Mark. 2008. "Comparative Constitutional Law." In Oxford Handbook of Comparative Law, ed. Mathias Reimann et Reinhard Zimmermann, 1225–58. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-953545-3.
Wieser, Bernd. 2005. Vergleichendes Verfassungsrecht. Vindobonae: Springer. ISBN 3-211-27753-6.