"Acephala" in Ernesti Haeckel[1] Kunstformen der nature, 1899, 1904

Animalia — Mollusca
Classis : Bivalvia 
Linnaeus, 1758
   
Subdivisiones: Subclasses
*Anomalosdesmata Vide commentarium.

Bivalvia (Bivalve -is, n.) sunt molluscorum marinorum et aquae dulcis classis, quae Pectinidas, Ostreidas, Mytilidas, multasque alias molluscorum familias quibus sunt bina valvia cardine praedita comprehendit. Classis diu Pelecypoda appellabatur, nomen quod ad molles animalis partes spectat, cum nomen Bivalvia testam describit, cui sunt bina valvia. Nominaverunt aliqui malacologi classem Lamellibranchia (ad branchias sicut lamellae spectans; vide ctenidium), Acephala (eis non est caput), et Bivalva [sic] (bina valvia).

Omni classi sunt plus minusve 9200 specierum, quae intra 1260 genera et 106 familias circumscribuntur. Bivalvia marina (cum speciebus aquae amarae et aestuariorum) sunt circa 8000 specierum, in quattuor subclassibus et 99 familiis cum 1100 generum digestarum. Maximae familiae recentiores sunt Veneridae, cum plus quam 680 species, Tellinidaeque et Lucinidae, utrique plus quam 500 species. Bivalvia aquae dulcis sunt septem familiae additae, quarum Unionidae circa 700 species continent.[2]

Bivalvibus (gastropodibus dissimilibus) radula deest; pascuntur vero particellis ex aqua siphonandis colandisque. Alia bivalvia epifauni sunt (se bysso, caemento organico, superficiebus adligant), alia infauna (se sub harena sedimentisve condunt): haec pedem fortem fossilem habere solent. Nonnulla, insigniter Pectinidae, natare possunt.

Bivalvia antiquis nota

Haec bivalvia apud scripta antiqua commemorantur:

Taxinomia

Systema infra datum classificationem Norman D. Newell (1965) sequitur, secundum morphologiam dentium cardinis?[5]:

Subclassis Ordo
Palaeotaxodonta *Nuculoida
Cryptodonta †Praecardioida

Solemyoida

Pteriomorphia Arcoida

†Cyrtodontoida

Limoida

Mytiloida

Ostreoida (olim in Pterioidis descripta)

†Praecardioida

Pterioida

Paleoheterodonta †Trigonioida

Unionoida

†Modiomorpha

Heterodonta †Cycloconchidae

†Hippuritoida

†Lyrodesmatidae

Myoida

†Redoniidae

Veneroida

Anomalodesmata Pholadomyoida

Notae

  1. Haeckel duos saltem libros Latine scripsit, nempe De telis quibusdam Astaci fluviatilis (1857) et De Rhizopodum finibus et ordinibus (1861), sed quo nomine Latino non patet.
  2. Huber, Markus (2010). Compendium of Bivalves. A Full-color Guide to 3'300 of the World's Marine Bivalves. A Status on Bivalvia after 250 Years of Research. Hackenheim: ConchBooks. pp. 901 pp. + CD. ISBN 978-3-939767-28-2 .
  3. 3.0 3.1 Plinii NH 32.53.147.
  4. Varie scriptum: mitulus, mytulus, mytilus, etc. A verbo Graeca, quae est μύτυλος.
  5. Norman D. Newell (1969), Bivalvia systematics, in Treatise on Invertebrate Paleontology, ed. R. C. Moore, pars N.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Bivalvia spectant.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks