Iuvenes consuetas vestes gerentes Festo Folklorico et Pompae Nationali Bambuci intersunt.

Bambucum[1] (Hispanice bambuco) est genus musicae traditionalis ex Columbia ortum. Eius ictus ictui valsae et polscae (cum polca non confundendae) Europaeae similis est. Bambucum plerumque est cantus vulgaris, quae saltationem gregis in metro 6/8 aut 3/4 comitatur. Instrumenta musica quae bambuco plerumque ludunt sunt tiple, cithara, bandola, clavile, requinto, voces.

Bambucum culturam regionis Andeanae Columbianae primum ornabat, deinde per Americam Latinam populo gratum est, praecipue in Aequatoria, Mexico, Peruvia, Venetiola. Festival Folclórico y Reinado Nacional del Bambuco (Festum Folcloricum et Pompa Nationalis Bambuci) est festum quod musicam bambucum Neivae in capite Huilae celebrat.

Notae

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia

Nexus externi