Familia
Memoria
Anna Reagan (Anglice saepissime Nancy Reagan, nata Anne Frances Robbins Novi Eboraci in urbe die 6 Iulii 1921; domi mortua Bel Air in oppido prope Angelopolim Californiae die 6 Martii 2016[1][2]), alumna Collegii Smith ubi rebus scaenicis studuit, fuit actrix Americana atque ab anno 1952 uxor Ronaldi Reagan. Quo praeside Civitatum Foederatarum electo, Anna Reagan ab anno 1981 ad annum 1989, coniunx praesidis, titulum Anglicum First Lady gessit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Anna Reagan spectant. |